URANII seu URII

URANII seu URII
URANII, seu URII
populi Helvetiae, tauriscorum tradux. Fuêre autem Taurisci Romanis dicti populi Inalpini, de quibus Polyb. l. 2. Nominis origo ab Uro, bove silvestri est, cuius caput Aborigives eorum, insignium locô habuerunt: und ehodieque in bellis ingens cornu inflant, quod munus qui obit, incolis der Stier von Uri dicitur. A. C. 555. Gothorum a Narsete devictorum pars Uriis se iunxit, Procopiô, Agathiâque testibus, et ad nostra usque tempora manet Gothicae apud gentem originis opinio. Re dein contra Saracenos praeclare gestâ, αὐτονομίᾳ cum Suiriis, Unde Waldiis et Haselensibus, a Ludovico Pio Imperatore et insignibus a Pontifice donati sunt. Cumque prius ad praefecturam Tigurinam regio pertiveret, postmodum ius hoc a Ludovico II. Abbatissano coenobio; quod Tiguri est, in gratiam filiae Hildegardis primae Abbatissae est concessum: salvis nihilominus Uraniorum immunitatibus, quibus proprius Landammannus et Consilium semper fuit. Rerum tamen criminalium iudicium penes Imperatores erat, qui, sicut in reliquos pagos, ita huc quotannis Praefectos miserunt, qui ius dixêre. Praeterea Dominis Rupertivillae, et Comitibus Homburgiis olim aliquid hîc iuris fuit. Primus cum Suitiis et Subsylvanis eos in amicitiam illexit Rodolfus Comes Habspurgicus, qui postea Imperator factus est, sub cuius ductu satis bene se res habuerunt: postquam iam A. C. 1251. cum Tigurinis et Suitiis, post excessum Friderici II. foedus feriissent. Nobilitatem postmodum bonis infestam, circa A. C. 1260. finibus pepulerunt. tum primum aditibus regionis muniendis intenti. Post Rodolfum, sub filio eius Alberto principatum in Helvetiis moliente, Geisserus Suitiis Uriisque missus est praefectus, qui prope Altorffium arce apud hos exstructâ Zuing Uri under die Stegen, praeter innumera alia tyrannidis intolerabilis facinora; Altorffi in foro, pileô praelongae perticae impositô, cui ab omnibs reverentiam exhiberi voluit, patientiam populorum ultimô experimentô tentare statuit. Verum hôc ipsô viam ad libertatem oppressis stravit, quam Waltheri Furstii unius ex libertatis Helvetiae Triumviris, ex Uriis oriundi, cum Arnoldo Melchtal, et Weinhero Stauffachero foedus A. C. 1307. initum et Guiliel. Tellii similiter Urii felix sagitta, brevi pepererunt. Ad Uriensem ergo lacum locô in Grûtli delectô, tres foederis Principes convenêre, et re mature deliberatâ, domum reversi, alios in foederis societatem pellexêre: Sic arces A. C. 1308. Kalend. Ian. eversae, et libertas pagis restituta est. Factum dein a tribus Pagis in decennium foedus, demum A. C. 1315. post debellatos Morgatensi praeliô Austriacos, in perpetuum versum est. A' quo tempore Uranniis omnia cum reliquis Helvetiis, inter quos quartus illis locus, communia esse coepêre. Sunt ex populis, qui Silvestres seu Vallium civitates, vulgo die Lander dicuntur, et Latinis ritibus adhaerent. Uria enim nec urbs, nec oppid. est, sed vicatim habitata regio: difficili inter montes aditu, nisi illum navigiô, vel per montem Gothardi, et id satis periculose tentes. Viros habet prudentes, acres et vere animae contemptores, ubi pro iustitia demicandum est. Dividitur regio in 10. partes, quas ipsi vocant Gnossamenen, quasi participationes, e quibus ad annuos conventus gentisque concilium, quod ptimâ Dominicâ MaI celebrari solet, sub praeside Ammanno, senatores vocantur. Imponunt Urii Lepontinae valli trans Alpes
praefectum: cumque duobus aliis pagis trans easdem Bilitonum, Brenniam vallem et Rivieram regunt. Praeterea Ursarii Viberi, Gotthardi montis accolae, Uriorum inperium agnoscunt: Coetera cum 7. et 8. veter. item cum universis Pagis varias alias Praefecturas communes habent. Vicus princeps Altorffium est, quasi vetus vicus, ita pllens aedificiis, et plateis lapide scite stratis, ut ab oppido nihil differat, nisi quod careat moenibus. Vide plura apud Stumpf. de Turgovia, c. 26. Ios. Simlerum, de Republ. Helvet. Ioh. Baptist. Plantinum, Helv. Nov. Antiq. etc. Egregiam hanc gentem Henr. Glareanus hôc panegyr. prosecutus est:
Uria post ingens Taurisca gente creata
Progenies Gallorum antiqua, per ultima belli
Fortunaeque pericla, in has compulsa latebras
Delituit multis annis, ignobile fessa
Otium agens, donec claris Habsburgius Heros,
Ductor in Helvetiis multâ virtute Rudolfus,
Surgeret Ausonii praecelsa in culmina regni,
Ad veteres rediit mores; sunt robora prisca,
Atque eadem virtus, eadem est audacia membris,
Nemo illô maior bellô, nemo acrior armis:
Haec nostri fons imperti, quae prima tyrannos
Corripere est ausa, et volitanti plectere ferrô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”